- METU
- METUexstincti non pauci: inter quos Carme quendam, obsessa Hierosolymâ, cum turris praecelsa a Romanis subruta procideret, rei terrore exanimatum esse, refert Hegesippus l. 4. c. 3. Paria exempla plurium hominum, apud Vopisc. in Caro, c. 8. Negari non porest, eôtempore, quô periit Carus, fuisse subito tonitruum, ut multi terrore ipsô exanimati dicantur. Cuius rei causam docet Alexander Aphrodisaeus Problem. 16. Cum sit animam percellens frigus, quem tali rigorê desicere, auctor est Theophrastus Apospasmatio libri de defectu Animi. Vide Casp. Barthium Animadvers. ad Papin. Statium Part. 3. p. 408. et 409. De timidissimo leonc Claudian. in Eutropium l. 2. v. 457.Ecce levis frondes a tergo concutit aura,Credit tela Leo; valuit pro vulnere terror.Implevitque vicem iaculi, vitamque nocentemInteger, et solâ formidine saucius efflat, etc.Coeterum subiti metus, quorum nulla perspicua causa, Pani olim adscripti sunt, unde Panici appellati, vide in voce Pan. Item Corybantibus, vide supra ubi de Corybantiasmo. Quos adamantem pellere creditum esse, apud Plinium legimus l. 37. c. 4. Adamas et venena irrita facit et lymphationes abigit, metusque vanes expollt a mente, et ob id quidam eum anaciten vocavere. Ubi malenonnulli anachiten malunt. Nempe ἀνάγκη est, quidquid animum suae spontis esse non patitur; unde lymphationes inrpimis et vani metus, qui mentibus immitti ab aliquo Numine irato, credebantur, ἀνάγκαι dictae. Hinc qui huiusmodi necessitatis vinculis animum solvere existimatus est Adamas, Α᾿ναγκίτπι nomen accepit. Salmas ad Solin. p. 1091. Inter Martis comites Metum quoque recenset Stat. l. 1. Theb. v. 127. uti videre est infra, voce Nefas. Vide etiam voce Timor: uti de cura Ducas circa metum rum suorum, tum hostis, Observation, Historic. l. 10. c. 3. et l. 6. c. 9 Piccartum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.